(Ex.: gênesis / mateus / deles é o reino dos céus)

Salmos (em latim), Capítulo 1

beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit Salmos 1:1

sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte Salmos 1:2

et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur Salmos 1:3

non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus Salmos 1:4

propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum Salmos 1:5

quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit Salmos 1:6

© 2013 Web Bíblia